Que favet ad vicium vetus hec modo regula confert, Nec novus e contra qui docet ordo placet. Cecus amor dudum nondum sua lumina cepit, Quo Venus impositum devia fallit iter.
Naturatus amor nature legibus orbem Subdit, et vnanimes concitat esse feras: Huius enim mundi Princeps amor esse videtur, Cuius eget diues, pauper et omnis ope. Sunt in agone pares amor et fortuna, que cecas...
Dicunt accidiam fore nutricem viciorum, Torpet et in cunctis tarda que lenta bonis: Que fieri possent hodie transfert piger in cras, Furatoque prius ostia claudit equo....
Obstat auaricia nature legibus, et que Largus amor poscit, striccius illa vetat. Omne quod est nimium viciosum dicitur aurum, Vellera sicut oues, seruat auarus opes....
Inuidie culpa magis est attrita dolore, Nam sua mens nullo tempore leta manet: Quo gaudent alii, dolet ille, nec vnus amicus Est, cui de puro comoda velle facit....
Omnibus in causis sapiens doctrina salutem Consequitur, nec habet quis nisi doctus opem. Naturam superat doctrina, viro quod et ortus Ingenii docilis non dedit, ipsa dabit....
Est gula, que nostrum maculavit prima parentem Ex vetito pomo, quo dolet omnis homo Hec agit, ut corpus anime contraria spirat, Quo caro fit crassa, spiritus atque macer....
Ira suis paribus est par furiis Acherontis, Quo furor ad tempus nil pietatis habet. Ira malencolicos animos perturbat, vt equo Iure sui pondus nulla statera tenet....