REVEREND AND LEARNED SIR,
I am teacher of English, for want of a better, to a poor charity-school, in the lower end of St. Thomas's Street; but in my time I have been a Virgilian, though I am now forced to teach English, which I understood less than my own native language, or even than Latin itself: therefore I made bold to send you the enclosed, the fruit of my Muse, in hopes it may qualify me for the honour of being one of your most inferior Ushers: if you will vouchsafe to send me an answer, direct to me next door but one to the Harrow, on the left hand in Crocker's Lane.
I am yours,
Reverend Sir, to command,
PAT. REYLY.
Scribimus indocti doctique poemata passim.
HOR., Epist. II, i, 117
AD AMICUM ERUDITUM THOMAM SHERIDAN
Delici', Sheridan, Musarum, dulcis amice,
Sic tibi propitius Permessi ad flumen Apollo
Occurrat, seu te mimum convivia rident,
Aequivocosque sales spargis, seu ludere versu
Malles; dic, Sheridan, quisnam fuit ille deorum,
Quae melior natura orto tibi tradidit artem
Rimandi genium puerorum, atque ima cerebri
Scrutandi? Tibi nascenti ad cunabula Pallas
Astitit; et dixit, mentis praesaga futurae,
Heu, puer infelix! nostro sub sidere natus;
Nam tu pectus eris sine corpore, corporis umbra;
Sed levitate umbram superabis, voce cicadam:
Musca femur, palmas tibi mus dedit, ardea crura.
Corpore sed tenui tibi quod natura negavit,
Hoc animi dotes supplebunt; teque docente,
Nec longum tempus, surget tibi docta juventus,
Artibus egregiis animas instructa novellas.
Grex hinc Paeonius venit, ecce, salutifer orbi;
Ast, illi causas orant: his insula visa est
Divinam capiti nodo constringere mitram.
Natalis te horae non fallunt signa, sed usque
Conscius, expedias puero seu laetus Apollo
Nascenti arrisit; sive ilium frigidus horror
Saturni premit, aut septem inflavere triones.
Quin tu alt' penitusque latentia semina cernis
Quaeque diu obtundendo olim sub luminis auras
Erumpent, promis; quo ritu saep' puella
Sub cinere hesterno sopitos suscitat ignes.
Te dominum agnoscit quocunque sub a're natus:
Quos indulgentis nimium custodia matris
Pessundat: nam saep' vides in stipite matrem.
Aureus at ramus, venerandae dona Sibyllae,
Aeneae sedes tant'm patefecit Avernas;
Saep' puer, tua quem tetigit semel aurea virga,
Et coelum, terrasque videt, noctemque profundam.
Ad te, doctissime Delany,
Pulsus ' foribus Decani,
Confugiens edo querelam,
Pauper petens clientelam.
Petebam Swift doctum patronum,
Sed ille dedit nullum donum,
Neque cibum neque bonum.
Quaeris qu'm mal' sit stomacho num?
Iratus vald' vald' latrat,
Crumenicidam ferm' patrat:
Quin ergo releves aegrotum,
Dato cibum, dato potum.
Ita in utrumvis oculum,
Dormiam bibens vestrum poculum.
Quaeso, Reverende Vir, digneris hanc epistolam inclusam cum versiculis
perlegere, quam cum fastidio abjecit et respuebat Decanus ille (inquam)
lepidissimus et Musarum et Apollinis comes.
Reverende Vir,
De vestr' benignitate et clementi' in frigore et fame exanimatos, nisi
persuasum esset nobis, hanc epistolam reverentiae vestrae non
scripsissem; quam profect', quoniam eo es ingenio, in optimam accipere
partem nullus dubito. Saevit Boreas, mugiunt procellae, dentibus invitis
maxillae bellum gerunt. Nec minus, intestino depraeliantibus tumultu
visceribus, classicum sonat venter. Ea nostra est conditio, haec nostra
querela. Proh De'm atque hominum fidem! quare illi, cui ne libella nummi
est, dentes, stomachum, viscera concessit natura? mehercule, nostro
ludibrium debens corpori, frustra laboravit a patre voluntario exilio,
qui macrum ligone macriorem reddit agellum. Huc usque evasi, ad te, quasi
ad asylum, confugiens, quem nisi bene n'ssem succurrere potuisse,
mehercule, neque fores vestras pult'ssem, neque limina tetigissem. Qu'm
longum iter famelicus peregi! nudus, egenus, esuriens, perhorrescens,
despectus, mendicans; sunt lacrymae rerum et mentem carnaria tangunt. In
vi' nullum fuit solatium praeterquam quod Horatium, ubi macros in igne
turdos versat, perlegi. Catii dapes, Maecenatis convivium, ita me pictur'
pascens inani, saepius volvebam. Quid non mortalium pectora cogit Musarum
sacra fames? Haec omnia, quae nostra fuit necessitas, curavi ut scires;
nunc re experiar quid dabis, quid negabis. Vale.
Vivitur parvo mal', sed canebat
Flaccus ut parvo ben': quod negamus:
Pinguis et laut' saturatus ille
Ridet inanes.
Pace sic dicam liceat poetae
Nobilis laeti salibus faceti
Usque jocundi, lepid' jocantis
Non sine cur'.
Quis potest versus (meditans merendam,
Prandium, coenam) numerare? quis non
Quot panes pistor locat in fenestr'
Dicere mallet?
Ecce jejunus tibi venit unus;
Latrat ingenti stomachus furore;
Quaeso digneris renovare fauces,
Docte Patrone.
Vestiant lanae tenues libellos,
Vestiant panni dominum trementem,
Aedibus vestris trepidante penn'
Musa propinquat.
Nuda ne fiat, renovare vestes
Urget, et nunquam tibi sic molestam
Esse promittit, nisi sit coacta
Frigore iniquo.
Si modo possem! Vetat heu pudor me
Plura, sed praestat rogitare plura,
An dabis binos digitos crumenae im-
ponere vestrae?